previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est.

[2] Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.

At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (ΠΑΡΘΕΝΙΟΝ uel ΠΕΡΔΕΙΚΙΟΝ appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci ΠΟΛΥΓΟΝΟΝ uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; [3] contrita pira uel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; uerbenarum contusa cum teneris colibus folia; [4] cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.

Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua uerbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis uel ex faece uini uel ex murti foliis, amarae nuces.

[5] CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.

[6] Fereque quae uehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: