Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.