previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.

[2] Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager; omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.

[3] In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidiue saliuntur.

Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.

[4] Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem ΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.

[5] Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus. [6] At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.

Itemque ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.

[7] Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.

Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leuiores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.

[8] Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint. [9] Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre; leuior piscis inter saxa editus quam in harena, leuior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex stagno uel lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est. [10] Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ouum durum ualentissimae materiae est, molle uel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.

[11] Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est. At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. [12] Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est. Aqua leuissima pluuialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex niue aut glacie: grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. [13] Fere uero sequitur, ut, quo ualentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro uiribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta ualidissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissima sunt, temperare sibi debet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (43 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: