previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ante aduersam autem ualetudinem, ut supra dixi, quaedam NOTAE oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consueuit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam reuoluuntur. [2] Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, est quod morbus demat; in is, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit; si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua uel coxas. [3] Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis euenit, capitis; si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est; si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus lassitudinem sentit. [4] Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit: ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: