previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sanguinem incisa uena mitti nouum non est: sed nullum paene esse morbum, in quo non mittatur, nouum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus uetus est: in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam. [2] Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae uires sint. Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur: emoritur enim uis, si qua supererat, hoc modo erepta. [3] At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur. Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, uiribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. [4] Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat. [5] Interest etiam inter ualens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque uis corporis melius ex uenis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum. [6] Nam si materia uel deest uel integra est, istud alienum est: at si uel copia sui male habet, uel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est; [7] item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem uix pati posse uideatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. [8] De quo dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt; ubi subito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse. [9] Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. [10] At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei uidetur aptissimus aduersae ualetudinis dies secundus aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum. [11] Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamuis peior, sola tamen occasio non omittenda est. [12] Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum diuidenda est: satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti uero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos. [13] Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim auerti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod grauat, euocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne uenit quidem. [14] Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in umero uitium est, ex altero brachio: credo quia, si quid parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent. Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere. [15] Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim est uenae arteria, his nerui. Ita, si neruum scalpellus attingit, sequitur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit. [16] Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium uena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere. [17] Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit. [18] Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat. [19] Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec ualens cicatricula sit; quae celerrime in uena confirmatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: