Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49] o di inmortales! non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia. venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum. capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus: ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. uter igitur est divitior, cui deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se viribus sustinet?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.