Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44] animus hominis dives, non arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum [p. 1014] cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum. filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danao, quinquaginta sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam: quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus. qui igitur non filias pluris, sed innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.