Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34] quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis. quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit, “suis ea cuique fingitur moribus.” soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.