Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36] an ille mihi liber, cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto. atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant. “at sumus” inquit “principes civitatis.” vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.