Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest; nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera. quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.