Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[91]
25. ut igitur et monere et moneri proprium
est verae amicitiae, et alterum libere facere, non
aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter,
sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse
maiorem quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc
vitium notandum levium hominum atque fallacium,
ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.