Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[76]
atque in omni re considerandum est
et quid postules ab amico et quid patiare a te
impetrari.
21. est etiam quaedam calamitas in amicitiis
dimittendis non numquam necessaria—iam enim a
sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias
oratio nostra delabitur. erumpunt saepe vitia
amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos,
quorum tamen ad amicos redundet infamia. tales
igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et,
ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam
discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis
iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum
sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.