Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
tiberium quidem Gracchum
[p. 148]
rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius
Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum
ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus
in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti Tib. Gracchum
fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum
putaret. tum ego, “etiamne,” inquam, “si te in
Capitolium faces ferre vellet?” “numquam voluisset
id quidem, sed, si voluisset, paruissem.” videtis,
quam nefaria vox. et hercule ita fecit, vel plus
etiam quam dixit; non enim paruit ille Tib. Gracchi
temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris,
sed ducem praebuit. itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis
se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque
persolvit.
nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa
peccaveris; nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis
opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a
virtute defeceris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.