previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. tum Servilius:1 "quantus imperator2 L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset,3 vel hoc satis erat quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. [2] eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum4 eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque5 fecerunt.

[3] "Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum impedire debuit, quem, si nihil aliud, [4?] senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset,6 privatum eum cum7 visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratum8 ipse cepisset, diem diceret inimico et eum ad9 populum accusaret. [5] ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset.

[p. 376] [6] "sed videlicet, cui nullum10 crimen, nullum probrum11 dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die ad12 accusandum L. Paulum petit; quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. [7] quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit? [8] duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et13 integrioris iudicii a favore et odio, universi populi Romani.14 apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. [9] quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset ' in statione severius et intentius stetisti;15 vigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut16 exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere existi; [10] ne17 victorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus.' [11] haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, [p. 378] ita apud populum Romanum nihil valuissent, [12?] qui, ut18 vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. [13] itaque apparuisset neque19 accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem20 Pauli fuisse.

[14] "transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.

1 Tum Servilius add. Fr: om. V.

2 A.U.C. 587

3 posset Madvig: possit V.

4 tum Weissenborn: ut V.

5 habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque vahlen: habita neque V.

6 esset J. F. Gronovius: est V.

7 cum add. J. F. Gronovius, Wesenberg: om. V.

8 magistratum kreyssig: magistratus V.

9 et eum ad Madvig: cum ad V.

10 nullum add. novák: om. V.

11 A.U.C. 587

12 ad add. vascosanus: om. V.

13 et hic posuit H. J. Müller: post iudicii V.

14 universi populi Romani Madvig:uniuersisiũd. c. pr. V.

15 stetisti Madvig: institisti V.

16 ut Weissenborn: et V.

17 existi; ne add. heraeus: om. V.

18 A.U.C. 587

19 apparuisset neque add. vahlen: om. V.

20 hiscere ... defensionem vahlen: iscire .. . defensione V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aulis
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: