Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. sacrificio Minervae,
praesidi arcis,
in
urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit.
[
2]
urbs erat tunc praeclara ante excidium;
arx quoque
et Isthmus praebuere spectaculum;
arx intra
moenia1 in immanem altitudinem edita,
scatens fontibus;
Isthmus duo maria ab2 occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
sicyonem inde et Argos,
nobiles urbes,
adit;
inde haud parem opibus
Epidaurum,
[
3?]
sed inclutam Aesculapi nobili templo,
quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc
vestigiis revolsorum donorum,
tum donis dives erat,
quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
[
4]
inde Lacedaemonem adit,
non operum
magnificentia,
sed disciplina institutisque memorabilem;
3 unde per Megalopolim Olympiam escendit.
ubi et alia quidem spectanda ei4 visa;
[
5]
iovem velut praesentem intuens motus animo est.
itaque haud secus,
quam si in Capitolio immolaturus esset,
sacrificium amplius solito apparari iussit.
[
6]
ita peragrata Graecia,
ut nihil eorum,
quae quisque
Persei bello privatim aut publice sensisset,
inquireret,
[p. 344]
ne cuius metu sollicitaret animos sociorum,
Demetriadem5 cum reverteretur,
6 in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;
mirantique et percunctanti,
quid esset,
[
7?]
defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo,
circumsesso senatu per
milites Romanos,
missos ab7 A.
Baebio,
praefecto8 praesidii,
interfectos,
alios in exilium actos esse,
bonaque eorum qui interfecti essent et exulum possideri.
9
[
8]
iussis,
qui arguebantur,
Amphipoli adesse ipse convento10 Cn.
Octavio Demetriade,
postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos,
omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit.
[
9]
quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus11 custodia processisset—
id diei iter est—,
ipsum quidem benigne adlocutus est;
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit,
graviter increpuisse traditur C.
Sulpicium,
[
10?]
primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset,
12 deinde quod adeo indulsisset militibus,
ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
referrique tegulas et refici detecta,
13 sicut fuerant,
iussit.
[
11]
et Persea quidem cum maiore filio Philippo traditos A.
Postumio in custodiam misit;
filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
[p. 346]