Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. et Popilius et ea legatio,
quae missa ad Antiochum erat,
Romam redit;
rettulit controversias
inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto
in Syriam reductum.
[
2]
post ipsorum regum legati
venerunt;
Antiochi legati referentes omni victoria
potiorem pacem regi,
senatui quae placuisset,
visam,
1 eumque haud secus quam deorum imperio legatorum
Romanorum iussis paruisse;
gratulati2 dein de victoria sunt,
[
3?]
quam ope sua,
3 si quid imperatum foret,
adiuturum4 regem fuisse.
[
4]
Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt;
[
5]
plus eos senatui populoque
Romano quam parentibus suis,
plus quam diis immortalibus debere,
per quos obsidione miserrima
liberati essent,
regnum patrium prope amissum
recepissent.
[p. 286]
[
6]
responsum5 ab senatu est Antiochum recte atque6 ordine fecisse,
quod legatis paruisset,
gratumque id esse senatui populoque Romano;
[
7]
regibus Aegypti,
Ptolemaeo Cleopatraeque,
si quid per se boni commodique evenisset,
id magno opere senatum laetari,
daturumque operam,
ut regni sui maximum semper
praesidium positum esse in fide populi Romani ducant.
[
8]
munera legatis ut ex institute mittenda curaret,
C.
Papirio praetori mandatum.
[
9]
litterae deinde e7 Macedonia allatae,
quae victoriae laetitiam geminarent:
Persea regem in potestatem consulis venisse.
[
10]
dimissis legatis regiis8 disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est,
9 Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli,
Lunensibus adfirmantibus eum,
de quo agatur,
ab triumviris10 agrum sibi adsignatum esse.
[
11]
senatus,
qui de finibus cognoscerent statuerentque,
quinque viros misit Q.
Fabium Buteonem,
P.
Cornelium Blasionem,
T.
Sempronium Muscam,
L.
Naevium Balbum,
C.
Apuleium Saturninum.
[
12]
et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit.
et Masgabae,
regis Masinissae filio,
Puteolis nave
egresso praesto fuit obviam missus cum pecunia L.
Manlius quaestor,
qui Romam eum publico sumptu
[p. 288]
perduceret.
[
13]
advenienti extemplo senatus datus est.
11 ibi12 adulescens ita locutus est ut quae rebus grata erant gratiora verbis faceret.
commemoravit,
quot pedites equitesque,
quot elephantos,
quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam
misisset;
13
[
14]
duas res ei rubori fuisse,
unam,
quod rogasset eum per legatos senatus,
quae ad bellum opus essent,
14 et non imperasset,
alteram,
quod pecuniam ei pro frumento misisset.
[
15]
Masinissam meminisse se15 regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere;
usu regni contentum scire dominium et ius eorum,
qui dederint,
esse.
[
16]
sumere itaque eos de se,
16 non rogare aequom esse,
neque emere ea ex fructibus agri ab se dati quae ibi proveniant.
id Masinissae satis esse et fore,
quod populo Romano superesset.
[
17]
cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites,
qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique17 senatui iuberent et indicare ita eam18 rem laetitiae patri suo esse,
ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere;
id,
nisi molestum sit,
ut ei permittatur,
ab senatu petere.