Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. ipse,
ubi dies venit quo adesse Amphipoli1 denos principes civitatium iusserat litterasque omnis,
quae ubique depositae essent,
et pecuniam regiam
conferri,
cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit.
[
2]
adsuetis
regio imperio tamen novi imperii formam2 terribilem praebuit tribunal,
summoto aditus,
3 praeco,
accensus,
insueta omnia oculis auribusque quae vel socios,
nedum hostis victos,
terrere possent.
[
3]
silentio per praeconem facto Paulus Latine,
quae senatui,
quae
sibi ex consilii sententia visa essent,
pronuntiavit.
ea Cn.
Octavius praetor—
nam et ipse aderat—
interpretata sermone Graeco referebat.
[
4]
omnium primum liberos esse iubere Macedonas,
habentis urbes easdem agrosque,
utentes legibus
suis,
annuos creantis magistratus;
tributum dimidium eius,
quod pependissent regibus,
pendere
populo Romano.
[
5]
deinde in quattuor regiones dividi
Macedoniam:
unam fore et primam partem quod
agri inter Strymonem et Nessum sit amnem;
[
6]
accessurum4 huic parti trans Nessum ad orientem versum,
qua Perseus tenuisset,
vicos,
castella,
oppida,
praeter
Aenum et Maroneam et Abdera;
cis5 Strymonem autem vergentia ad occasum,
Bisalticam omnem cum Heraclea,
quam Sinticen appellant.
[
7]
secundam
fore regionem,
quam ab ortu Strymo amplecteretur
[p. 348]
amnis,
praeter Sinticen Heracleam et Bisaltas,
ab6 occasuque Axius7 terminaret fluvius,
additis Paeonibus,
qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent.
[
8]
tertia pars facta,
quam Axius ab oriente,
Peneus amnis ab occasu cingunt;
ad septentrionem Bora mons obicitur;
adiecta huic parti regio Paeonia,
qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur;
Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt.
quarta regio trans Boram8 montem,
[
9]
una parte confinis Illyrico,
altera Epiro.
capita regionum,
ubi concilia fierent,
primae regionis Amphipolim,
secundae Thessalonicen,
tertiae Pellam,
quartae Pelagoniam fecit.
eo concilia suae cuiusque regionis indici,
pecuniam conferri,
ibi magistratus creari iussit.
[
10]
pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere
cuiquam extra fines regionis suae esse.
[
11]
metalla
quoque auri atque argenti non exerceri,
ferri et aeris
permitti.
9 vectigal exercentibus dimidium eius impositum quod pependissent regi.
et sale invecto
uti vetuit.
[
12]
Dardanis repetentibus Paeoniam,
quod
et sua fuisset et continens esset finibus suis,
omnibus
[p. 350]
dare libertatem pronuntiavit,
qui sub regno Persei10 fuissent.
[
13]
post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit;
tertiae regioni imperavit,
ut
Stobos Paeoniae deveherent,
pretiumque statuit.
[
14]
navalem materiam et ipsos caedere et alios pati
vetuit.
regionibus,
quae adfines barbaris essent—
excepta autem tertia omnes erant—,
permisit,
ut
praesidia armata in finibus extremis haberent.