Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi penetravit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit; tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit.
[2]
[p. 18] P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde 1 tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Semproni Rutili educatus fuerat.
[3]
et mater dedita viro erat, et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. via una corruptelae Bacchanalia erant.
[4]
mater adulescentulum adpellat: se pro aegro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam, damnatam voti benignitate deum exsolvere id velle. decem dierum castimonia opus esse; decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam.
[5]
[p. 19] scortum nobile, libertina Hispala Fecenia, non digna quaestu, cui ancillula assuerat, etiam 2 postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur.
[6]
huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa; ultro enim amatus adpetitusque erat et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur.
[7]
quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.