Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma.
[2]
id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui, ut cognosceret statueretque, senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito tenuerunt causam.
[3]
[p. 5] arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus. 1
[4]
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse,
[5]
[p. 6] Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse 2 probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.
[6]
hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.