previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari solent priusquam populum adloquantur magistratus, peregisset consul; [2] [p. 28] ita coepit. ”nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta, sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse 1deos, quos colere, venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, [3] qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. [4] equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar, invenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris obtundam vobis, vereor. [5] quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse; ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. [6] Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum, quae ea res sit, ignorare; [7] alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse et [8] qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad multitudinem eorum adtinet, si dixero, multa milia hominum esse, ilico necesse cesse est exterreamini, nisi adiunxero, qui qualesque sint. [9] [p. 29] primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, 2fanatici, vigiliis vino strepitibus clamoribusque nocturnis adtoniti. [10] nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. [11] maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. [12] quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis? [13] si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? iis ex obsceno sacrario eductis arma committenda? [14] [p. 30] hi cooperti stupris suis 3alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?”

1 a. u. 568.

2 a. Ch. 186.

3 a. u. 568.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=76
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Postumius Albinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bacchanalium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´PULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIGNA MILITARIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: