previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt. [2] C. Atinius, qui biennio ante praetor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis conlatis pugnavit; ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti. [3] ad oppidum deinde Hastam obpugnandum legiones ducit; id quoque haud multo maiore certamine cepit quam castra, sed, dum incautius subit muros, ictus, ex vulnere post dies paucos moritur. [4] [p. 41] litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem 1 consequeretur nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. [5] quarto die, qui missus erat, Lunam venit; paucis ante diebus Calpurnius profectus erat, [6] et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. [7] incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. [8] paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos. [9] nihil traditur, quae causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt; ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur; [10] et nisi successor adventu suo inhibuisset inpetum victoris, subacti Celtiberi forent. novi praetores ambo exercitus in hiberna deduxerunt.

1 a. Ch. 186.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.50
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: