Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55. legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt,
[2]
quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, inpunitos dimiserint;
[3]
debuisse gravem temeritatis mercedem statui; quod vero etiam sua reddiderint, vereri, ne tanta indulgentia plures ad talia audenda inpellantur.
[4]
et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret.
[5]
id senatui placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.
[6]
triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.
[7]
[p. 112]eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum 1sunt deductae. bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
[8]
deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus T. Aebutirus Carus L. Quinctius Crispinus.
[9]
et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data decem.
1 a. u. 571.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.