Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
eodem anno Cn. Flavius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et
facundus, aedilis curulis fuit.
[2]
invenio in quibusdam
annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro
tribu aedilem videret neque accipi nomen, quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum
non facturum;
[3]
quem aliquanto ante desisse scriptum
facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto
triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
[4]
ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles
certavit;
[5]
civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur;
[6]
aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus
pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum
negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum
dedicare.
[7]
itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus
aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
[8]
haud
memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
[9]
ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri
sellam eo iussit ac de sede honoris sui anxios invidia
inimicos spectavit.
[10]
ceterum Flavium dixerat aedilem
forensis factio, Ap. Claudi censura vires nacta, qui
senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat
et,
[11]
posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec
in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis humilibus per omnes tribus divisis forum et campum
corrupit.
[12]
tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras
deponerent. ex eo tempore in duas partes discessit
civitas;
[13]
aliud integer populous, fautor et cultor bonorum,
[p. 562]
aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P.
Decius censores facti,
[14]
et Fabius simul concordiae causa,
simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus
coniecit urbanasque eas appellavit.
[15]
adeoque eam rem
acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen,
quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.