Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
nihil minus quaesitum a principio huius
operis videri potest, quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et
legentibus velut deverticula amoena et requiem animo
meo quaererem;
[2]
tamen tanti regis ac ducis mentio,
quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum,
eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam
eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.
[3]
plurimum in bello pollere videntur militum copia
et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia
humana, maxime in re bellica potens: ea et singula
intuenti et universa,
[4]
sicut ab aliis regibus gentibusque,
[p. 522]
ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum
imperium.
[5]
iam primum, ut ordiar ab ducibus conparandis,
haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit,
quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram
fortunam expertus, decessit.
[6]
ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum,
Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid
nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae?
[7]
recenseam duces Romanos,
nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum,
[8]
M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutilum,
C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q.. Publilium
Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum,
duos Decios, L. Volumnium, M'. Curium?
[9]
deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset
bellum seniorque in Italiam traiecisset.
[10]
horum in quolibet cum indoles eadem, quae in Alexandro, erat
animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde
ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis
praeceptis ordinatae modum venerat.
[11]
ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique,
ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii, quibus cum Alexandro dimicandum erat, senem viderant.
[12]
militaria opera pugnando
obeunti Alexandro—nam ea quoque haud minus
clarum eum faciunt—cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces,
[13]
cessissent Decii,
devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius
Cursor illo corporis robore, illo animi!
[14]
victus esset
consiliis iuvenis unius, ne singulos nominem, senatus
ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram
speciem Romani senatus cepit!
[15]
id vero erat periculum,
ne sollertius quam quilibet unus ex iis, quos
[p. 523]
nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab
insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem
instrueret, subsidiis firmaret.
[16]
non cum Dareo rem esse
dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunae
apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil
aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus
devicit.
[17]
longe alius Italiae quam Indiae, per quam
temulento agmine comisabundus incessit, visus illi
habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis, ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.