Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho
consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli
quaerentes, legatos de pace Romam misere.
[2]
quibus
suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum
parentes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro
habita de pace transigi potuisse; nunc, quando verba
vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse.
[3]
P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio
fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli
non posse;
[4]
conperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo
anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum
Samnitibus redditum.
ad Aequos inde,
[5]
veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma
Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant
simul cum iis Samniti auxilia
[6]
et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii
publici ad hostes desciverat;
[7]
et postquam icto Romae
cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse, ut terrore incusso
[p. 560]
belli Romanos se fieri paterentur, quod quanto opere
optandum foret, Hernicos docuisse, cum, quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeoptaverint;
[8]
quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro poena
necessariam civitatem fore. ob haec vulgo in conciliis
iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;
[9]
consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor
milia a castris hostium consederunt.
[10]
Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos inbelles
egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine
imperio, trepidare.
[11]
alii exeundum in aciem, alii castra
tuenda censent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia;
[12]
itaque postquam inter multas sententias
una, quae omissa cura communium ad respectum
suarum quemque rerum vertit,
[13]
est audita, ut prima
vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam
ingenti adsensu accepere.
[14]
palatis hostibus per agros
prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt
et, ubi nemo obvius ibat, 'pleno gradu ad castra hostium tendunt.
[15]
ceterum postquam ibi neque stationes
pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio
moti metu insidiarum subsistunt.
[16]
transgressi deinde
vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt hostem
vestigiis sequi. sed vestigia in omnes aeque ferentia
partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant;
[17]
post per exploratores conpertis hostium consiliis ad
singulas urbes circumferendo bello unum et triginta
oppida intra dies quinquaginta omnia oppugnando
ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.
de Aequis triumphatum;
[18]
exemploque eorum clades
fuit, ut Marrucini, Marsi, Paeligni, Frentani mitterent
Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. his populis foedus petentibus datum.
[p. 561]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.