Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula
consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp.
Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio
legiones tradiderunt.
[2]
is cum L. Fulvio magistro equitur Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam
Samnitibus dedit.
[3]
duplex inde terror inlatus Romanis:
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra
posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis
repente portis in stationes hostium incurrerunt.
[4]
inde
pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus
freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent,
et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque
tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
infestior tamen in erumpentes incessit
[5]
nec magno certamine intra moenia conpulit, tum totam aciem in
Samnites obvertit.
[6]
ibi plus certaminis fuit; victoria
sicut sera, ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra
Samnites extinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt
et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios
Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.