Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat;
[2]
inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum
habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud
procul Romanis pascere iubet praesidiis;
[3]
ubi inciderint
in praedatores, ut idem omnibus sermo constet: legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus
copiis circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant.
iam is rumor,
[4]
et ante de industria vulgatus, venerat
ad Romanos, sed fidem auxere captivi, eo maxime,
quod sermo inter omnes congruebat.
[5]
haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus
ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis
ad praesentem terrorem deficeret; ea modo, qua irent,
consultatio fuit.
[6]
duae ad Luceriam ferebant viae, altera
praeter oram superi maris, patens apertaque, sed
quanto tutior, tanto fere longior, altera per furculas
Caudinas, brevior;
[7]
sed ita natus locus est: saltus duo
alti, angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis
inter se iuncti; iacet inter eos satis patens, clausus
in medio, campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;
[8]
sed antequam venias ad eum, intrandae
primae angustiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda aut, si ire porro pergas,
per alium saltum, artiorem inpeditioremque, evadendum.
[9]
in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus
pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.
[10]
citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere
[p. 503]
viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio,
stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet,
[11]
intuentesque alii alios, cum alterum quisque conpotem magis mentis ac consilii
ducerent, diu inmobiles silent;
[12]
deinde, ubi praetoria
consulum erigi videre et expedire quosdam utilia
operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis
rebus ac spe omni adempta cernebant,
[13]
tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo
nec imperante ad muniendum versi castra propter
aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque
inritum,
[14]
praeterquam quod hostes superbe increpabant,
cum miserabili confessione eludentes.
[15]
ad consules
maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando
nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati
ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi
opem, quam vix di inmortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.