Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta.
[2]
nec diu proditoribus
inpunita res fuit: haud procul inde exercitus Romanus
erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur.
Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi,
[3]
eoque
[p. 533]
ira processit, ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam
urbem censerent.
[4]
praeter odium, quod exsecrabile in
bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas
gentes cogebat.
[5]
vicit tamen sententia, ut mitterentur
coloni. duo milia et quingenti missi.
eodem anno, cum omnia infida Romanis essent,
Capuae quoque occultae principum coniurationes factae.
de quibus cum ad senatum relatum esset,
[6]
haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae, dictatoremque
quaestionibus exercendis dici placuit.
[7]
C. Maenius dictus;
is M. Folium magistrum equitum dixit. ingens erat
magistratus eius terror. itaque—sive is timor seu
conscientia fuit—Calavios Ovium Noviumque—ea
capita coniurationis fuerant—, priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita
iudicio subtraxit.
deinde ut quaestioni Campanae materia decessit,
[8]
versa Romam interpretando res: non nominatim qui
Capuae, sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam, quaeri senatum
iussisse;
[9]
et coitiones honorum adipiscendorum causa
factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et
personis quaestio fieri, haud abnuente dictatore sine
fine ulla quaestionis suae ius esse.
[10]
postulabantur ergo
nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat
auxilio, quin nomina reciperentur.
[11]
inde nobilitas,
nec ii modo, in quos crimen intendebatur, sed universi
simul negare nobilium id crimen esse, quibus si nulla
obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum
novorum.
[12]
ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum
reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis
esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu
abissent.
tum enim vero Maenius,
[13]
iam famae magis quam
imperii memor, progressus in contionem ita verba
[p. 534]
fecit: '
[14]
et omnes ante actae vitae vos conscios habeo,
Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est
innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia
ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus
vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.
[15]
sed quoniam quidam nobiles homines—qua
de causa, vos existimare quam me pro magistratu
quicquam inconpertum dicere melius est—
[16]
primum
ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt,
dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam
dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et
tribunicium auxilium,
[17]
patricii confugerunt, postremo
repulsi inde—adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam suam purgarent, visa—in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit,
ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam,
[18]
quae
non possint, temptari, ne rationem vitae reddant, me
obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.
[19]
vos quaeso, consules, si vobis datum
ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc
M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.'
abdicat inde se dictatura
[20]
et post eum confestim
Folius magisterio equitum; primique apud consules —
iis enim ab senatu mandata res est—rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.
[21]
Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post
res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.
[22]
nec diutius, ut fit,
quam dum recens erat, quaestio per clara nomina
reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque, adversus quas conparata erat, oppressa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.