previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decio collega datur. Ualerius praetor quartum creatus. [2] consules partiti prouincias; Etruria Decio, Samnium Fabio euenit. [3] [p. 9076]profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. [4] cum Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes uicti; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. [5] Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere. [6] Uolsiniensium castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. [7] ac de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit. [8] tranquillas res iam <in> Etruscis turbauit repentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. [9] ii concitata omni iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. [10] quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. [11] [p. 9077]nec Romae spernebatur Umbrorum bellum; et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent. [12] itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. [13] dicto paruit consul magnisque itineribus ad Meuaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit. [14] repens aduentus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent; [15] plaga unaMaterinam ipsi appellantnon continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen egit. [16] castra uallantem Fabium adorti sunt. quos ubi effusos ruere in munimenta consul uidit, reuocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione uera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum, exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et uocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt. [17] haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellauerit ducem. ante imperium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. [18] non tamquam in uiros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem armatique milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; [19] [p. 9078]umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. plus capitur hominum quam caeditur atque una uox ponere arma iubentium per totam fertur aciem. [20] itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur: Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (73 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Materina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mevania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Noceria Alfaterna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pupiniensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsinienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etruria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Harper's, Marrucīni
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARRUCI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEVA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OCRICULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (33):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: