previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit; ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est; [2] suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat. uadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila uelut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. [3] nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; [4] [p. 9023]omnia ira militaris prope uesano impetu egit. itaque non fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est peruentum. [5] Romanos ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta. [6] exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis peruenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; [7] nam Samnites, ea tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut euenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur. [8] quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut peruenire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. [9] tum quoque profectos inde ad Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum ueheret, [10] [p. 9024]interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu aduenit, et commeatus ex montibus Samnitium inuecti erant et auxilia intromissa. [11] artiora omnia aduentus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. [12] itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis uiribus signa cum Papirio conferre.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: