Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. consules egregia uictoria parta protinus inde ad Bouianum oppugnandum legiones ducunt;
[2]
ibique hiberna egerunt, donec ab nouis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit.
[3]
is, cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Bouiano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque ualido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam.
[4]
[p. 9051]eo se intra moenia sub aduentum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat.
[5]
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia—et frequenter ibi habitabatur —circumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a Poetelio dictatore siue ab C. Iunio consule—nam utrumque traditur—Nola est capta.
[6]
qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa dictatorem dictum.
[7]
Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Uolsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.
[8]
et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Ualerius P. Decius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.