Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. [p. 9064]dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;
[2]
quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen —aspreta erant strata saxis—inde signa in hostem obuertit.
[3]
Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide, ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent gladios uadentes in hostem.
[4]
Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.
[5]
igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non uolnerauerant turbarent—neque subire erat facile ad
[6]
propiorem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem gererent—stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes inuadunt.
[7]
eum impetum non tulerunt Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt; sed equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt;
[8]
inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.