previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos rursus ad Caudium reuocauit, [2] ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. [3] eo consules cum ualido exercitu uenerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt; [4] [p. 9049]deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; [5] nec aut euentus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat. [6] Samnitium contra ducibus et carpi paruis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae uidebantur. [7] itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo uis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore. [8] consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laeuo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit; [9] sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur, in primam aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu uiribus impulit. [10] [p. 9050]commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transuerso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit aciem. [11] in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. [12] unde haud dubiam uictoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris, dissimilem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem hostem signa in perculsos inferentem. [13] ceterum omnia mutauit repente consulis aduentus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium adueneratfortes uiri†, et partis alterius uictoria audita mox uisa etiam proelium restituit. [14] tota deinde iam uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleuentum, cui nunc urbi Beneuentum nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
  • Cross-references to this page (10):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: