previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites, Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit. [2] in Samnio Cluuiarum praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos. [3] [p. 9055]huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluuiana ratus, quo die adgressus est moenia, ui cepit atque omnes puberes interfecit. [4] inde uictor exercitus Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque. [5] ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. minus itaque saeuitum in hostes est, praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa. [6] et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumueniri posset. [7] transfugae agrestes et captiui quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentesquae et uera erantpecoris uim ingentem in saltum auium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones. [8] ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos uidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos inuadit. [9] [p. 9056]et primo noua res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, ad signa undique coibant et, notis ordinibus in uetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, [10] consul ad ancipitem maxime pugnam aduectus desilit ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem [11] in eum locum deuenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindicaturam. [12] coniterentur modo uno animo omnes inuadere hostem uictum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. [13] sed quem esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. [14] his accensus miles, omnium immemor difficultatium, uadit aduersus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen; [15] ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, uersus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. [16] sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pentri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bovianum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cluvia
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, CLUVIAE Abruzzi, Italy.
    • Harper's, Pentri
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BOVIA´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PENTRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Bubulcus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: