This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
particulam litterularum tuarum, quas misisti Octavio, legi missam ab Attico mihi. studium tuum curaque de salute mea nulla me nova voluptate adfecit. non solum enim usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te, quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut feceris. at dolore quantum maximum capere animo possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de nobis adfecit. sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter ac demisse—quid scribam? pudet condicionis ac fortunae sed tamen scribendum est: commendas nostram salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse. verba tua recognosce et aude negare servientis adversus regem istas esse preces. Vnum ais esse quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit. quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse per illum praestat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.