This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] quamquam haec quidem sententia non magis mea fuit quam omnium. in qua videtur illud esse crudele, quod ad liberos qui nihil meruerunt poena pervenit. sed id et antiquum est et omnium civitatum, si quidem etiam Themistocli liberi eguerunt; et si iudicio damnatos eadem poena sequitur civis, qui potuimus leniores esse in hostis? quid autem queri quisquam potest de me, qui si vicisset acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur necesse est? habes rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat honoris et poenae; nam de ceteris rebus quid senserim quidque censuerim audisse te arbitror.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.