This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio. huius belli fortuna “ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona.
” erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus. perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.