This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda sunt. intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari. existimo equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicae. hoc bello victores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla umquam erit. dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.