This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. tu hoc; alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum †neque solum ut Solonis dictum usurpem† qui et sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem. is rem publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena. est scilicet utriusque rei modus sicut reliquarum et quaedam in utroque genere mediocritas. sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.