previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


a. prefatio

Non rea fert animus iurgantia numina diuum
Vanaque nota sequi, humanam transponere formam
In genus alternum procerum lapsosque penates,
Nec data in ambiguis foliis responsa per auras,
5Non ueteres regum clipeos, nec funera dira,
Ciuiles gladios multaque ambage per amplum
Etatis spacium exertos recludere. At ipso
Tempore sub nostro sancte miracula quedam
Virginis atque Dei Matris certissima summi,
10Que Mutine populus deuoto pectore sensit,
Mens canit. Et nec te uatum, Parnase, priorum
Cantibus illustris, tua uotis cornua caris,
Templaque Niseo dudum repleta furore
Ipse colam, Cirrha nec erisque uocatus, Apollo.
15Interea nec uos, sed parcite nempe sorores
Ambrosios lauro suete uincire capillos,
Auxilio uerum nostra hec compellat arundo
More suo Muse. Simul et uos cedite, cuncte
Nanque dee quas turpis amorque infanda cupido
20Protulit esse deas; uates coluisse uetustos
Vos satis est equidem. Sicut surgente tenebre
Aurora fugiunt, sic uos radiante necesse est
Virgine diffugere et uestris habitare sub antris.
Tempus enim nunc uera loqui et sentita referre,
25Fingere nec decet. At tu, persanctissima Mater
Concipiendo potens Virgoque tumentibus ipsis
Visceribus Virgo geniti post tempora magni
Virgo tui, spes certa tuis, pietatis origo
Suffragium miseris, sapientia uera uocanti
30Templum iusticie, verum que Graius itemque
Castalii riuus fontis formosus et almus
Vatibus esse potes, si nostro tempore uatum
Laurus digna uiret, dulci pia rore Maria
Hanc ipsam mentem paulisper complue siccam,
35Annue deuote, totum miranda per orbem;
Hinc Muse liceat paulo tua signa referre
Que nostris sunt uisa oculis auditaque certe:
O Regina, tuas fac dignum pangere laudes.
Ac etiam pulcrum tibi sit, sanctissima Virgo,
40Sidereum uocitare uirum pariterque Camenis
Illustrem sanctis, cuius lyra nostra uigore
Insigni et uirtute pios queat edere cantus:
Hic diua pietate potens, hic fortis et alta
Mente grauisque, equis hoc nemo paratior armis,
45Iustior et gentes sceptro domitare superbas,
Pacificos decorare uiros et parcere dignis
Felix, et rebus nemo moderatior amplis.
Omnia nota tibi mundo surgentia toto,
Annuis ac ideo oranti, quia iusta precatur.
50Tuque igitur, quem mox Ligurum ducis aula frequentat
Regia, cesareo qui sceptro dignus et alto
Imperio, pulcros cui fert dare Roma triumphos,
Et merito nuper qui te prefecit apricis
Vrbibus inde suisque, ligustina qui iubet era
55Imperiis parere tuis populosque feroces
Et simul inuictos armis quoque nempe potentes
Consilio insignique tua sub sorte regendos,
Iam comes Anthoni, dignissime numine tanto,
Cuius colla iugo tumulo fondata rigenti
60Arx dedit Vrbini, Comes et de Monteferetro
Inclite, cui parent trine feliciter urbes,
Sponte sua famulantur item centum oppida culta,
Omniparentis adhuc mecum spectacula quedam
Virginis, obnixos dirusque perose superbos
65Contemplare, piis iam nunc te uocibus adde.
Hoc satis est, ceptis mirum prestare fauorem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: