previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3.

Panditur ecce dies, radiat iam lumine Titan
Magnifico terras, nullaque serenior unquam
Luce fuit, subito et nobis spectantibus almum
Occulit ipse iubar nullis adopertus ab undis:
5Credimus extinctam celo fore lampada solis.
Plebeia extemplo magnus stupor ora momordit:
Membra rigore tremunt, ceu uiso nauta sereno
Aere, quem sequitur nimbose turbida noctis
Insperata etiam facies, dum sidera cara
10Cedunt, immanem timet ipse subire procellam.
Non secus ipsa, globo et solis fugiente decore,
Plebs pauet extremos mundi aduenisse labores.
Mox nudum deflexa genu "Miserere" frequentans
Et "Nobis miserere tuis, clarissima celi
15O Regina" refert, "summi quoque sponsa Tonantis
Et Mater pietatis", item "dulcissima Spes" et
"Vis mortale genusne nouissima rumpere fata?"
Vix ea finierat, cum Diuum Mater aperto
Sese offert celo lacrimose aspectibus urbis;
20Solis corde micans, tam miro nanque decore
Illius extinguens radios cuicumque tueri
Luminibus fixis corpus solare dabatur.
Ceu datur alitibus, natura dante, petulci
Nanque Iouis iubar intemeratum cernere solis
25Ipsius, atque acie stabili penetrare deorum
Sidereas sedes, sic et, nutante Maria,
Fas erat immoto Titania corpora uisu
Tunc lustrare quidem, Diuumque arcana tenere.
Dicite qui causas rerum uariosque labores
30Astrorum ingenti persepe errore piatis
Egra fides quibus est corpus telluris et arcum
Oppositum paribusque inter duo lumina punctis,
Hoc propter Titana pati, et diffundere lumen
Nullum posse suum, radios nec tradere terris.
35Cornua tunc Phebes celo non plena rotabant,
Tindaridas geminos Ledea tenentia et astra.
Virginis Astree in talamos recubabat Apollo,
Et properans equare diem et sua tempora nocti
Reddere iam gelide, que corniger hauserat Helles
40Portitor infelix fugientis uota nouerce
Impia, germano tranante ad Phasidos undas.
Ergo quid audetis? Vanas superaddite curas
Ac aliis uestram mentem exagitate querelis.
Dicite si ualeat nimio feruore uidendi
45Infixos radiis oculos lucentibus inde
Atque repercussos Phebi splendore corusco
Hoc turbatam aciem quodam phantasmate falso
Corpore Phebeio sibimet peperisse figuram.
Ante oculis quam quisque suis lustraret Olympum,
50Cernebat terras radio splendore uacantes.
Hinc uultus uotiuos sublimabat ad amplum
Ethera prospiciens, qua cuncti parte iacebant
Inque solum rigidum lapsi "Miserere" uocantes,
Nubibus undiferis priuatumque undique solem
55Accipit et nullo proprio splendore potentem.
Omnes erecte, ne quo discrimine lucis
Insontes etate puer uirgoque tenella
Et rea multimodo uite feruore iuuentus,
Inde senectutis fato spes aucta propinquo,
60Mundanam cupiens tunc uerum soluere labem,
Sensibus integris decernunt numina solis
Atque triumphantis celestia Virginis ora.
Quis putet in tanta phantasmata sistere turba?
Credere sed dignum quod sensimus atque decens est,
65Sicut et ipse comis offuscat cetera Titan
Sidera, cum roseis maiori lumine Virgo
Irradiata fugat Phebeios nempe uigores.
Imperium Oceano dum dudum Roma ferebat
Ethiopum soles sceptro et uictore premebat,
70Per uiros Penos et suppeditare triumphis
Strinxerat Oenotriis, cornu deponere Parthos
Curuatum et mortale nimis fugiente sagitta
Iusserat, et totum dum mundum in pace regebat
Astrifero simul et famam equiperabat Olympo,
75Fertur tunc Phebi radio monstrante Sibilla
Cesaris Augusti clarissima lumina Regem
Celorum uidisse Deumque sub ubere Matris
Sancte, uirginei et fomenta capessere lactis.
Rex terre Regis celorum protinus alti
80Immortalis, item sed se mortale renoscens,
Virginis et uise certissima numina adorat.
Illicet heroum que tunc de more pararant
Romulei delubra sibi, simulacra Iouique
Equa patri diuum sic gens decepta ferebat,
85Precipitare iubet radicitus omnia, spernens
Se dicique deum, quoniam ruiturus ad antra
Ceca Herebi, nouitque nefas ascribere membris
Lapsuris numen quod possidet alta Potestas.
Et nedum diuis pateretur honoribus ambi,
90Sed non est regale sibi describere nomen
Passus, tanta fuit Regi reuerentia summo.
Si de gente deum falsorum sole micante
Virgineos celo uultus et numina Christi
Omnipotentis item simul et cum uate Sibilla
95Luminibus Cesar certis susceperit, unde
Ceca supersticio nobis non credere natis
Christicolis, quacumque poli nunc posse tueri
Ora Dei faciemque simul stellantis ubique
Virginis, attrito si ardemus pectore diuam
100Solliciti obseruare fidem? Sino multa profetis
Vatibus atque Deum dudum cantata profundis
Talia, que genti iam sunt concreta uetuste.
Ecce igitur populo, planctu reuocata, beate
Ostendit sese pia Christiparentis imago
105Ante iubar Phebi, cui uestis pendet ad unguem
Aurea celesti tractim contexta colore,
Sidereis redimita comis, cui nanque coruscum
Purpureumque inerat uellus, bipatentibus ulnis
Ambrosiis, plebi magna pietate labanti
110Precipuum roseo uultu designat amorem.
Angelicam laxans uestem de more uolantum
Alarum, uelut alba quidem iam sole columba
Icta humeros calido, calamos distendit apertos,
Aut sicut teneros dulcis matrona nepotes
115Ampexu religare cupit, sua brachia pridem
Exerit, ostrifera palmis pendente sub amplis
Veste etiam, Virgo sic et celestis amictu
Nanque uidebatur patulo, sua pignora nosque
Vlnis ipsa suis uelle accumulare beatis.
120Inde coronatum serto rutilante magisque
Iaspide puniceo uel murice nanque micanti
Luciferi magis et radio surgentis Eoo
Virginis accipiunt caput et sacra tempora dive.
Ignifer et circlus cingebat et aureus illam,
125Ceruleis uerum mixtusque coloribus alto
Vertice dependens circum et reuolutus ad imum,
Nube caua ueluti radiis depingitur Iris
Nanque Latonigenis, ubi stat densissimus imber,
Icta quidem, uario in girum et signata colore.
130At satis ut genti, auricoma ceruice refulgens
Flamine diuino et Nato comitata tonante,
Vrbane patuit, sensu euanescere nostro
Vidimus et celo subito se condere magno.
Nec mora, sol terras radiis illustrat ab alto
135Cardine dissiliens, nos et splendore coronans
Aurifero, absenti uerum mirabile fatu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: