Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[107]
52. Veniamus nunc ad optimum virum,
familiarem nostrum, Cratippum:
'Si sine oculis,' inquit, 'non potest exstare
officium et munus oculorum, possunt autem aliquando
oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est
usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum
oculorum vera cernentium. item igitur, si sine
divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem
habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est
ad confirmandam divinationem, semel aliquid ita
esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse videatur;
sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur
divinationem confitendum est.'
Festive et breviter; sed cum bis sumpsit quod
[p. 492]
voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit,
id tamen quod assumit concedi nullo modo potest.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.