Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
3. atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum
magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt.
philosophorum vero exquisita quaedam argumenta,
cur esset vera divinatio, collecta sunt. E quibus,
ut de antiquissimis loquar, Colophonius Xenophanes
[p. 228]
unus, qui deos esse diceret, divinationem funditus
sustulit; reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt,
sed non uno modo. nam cum Socrates omnesque
Socratici Zenoque et ei qui ab eo essent profecti
manerent in antiquorum philosophorum sententia
vetere Academia et Peripateticis consentientibus;
cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras
iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse,
plurimisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus
Peripateticus cetera divinationis genera sustulit,
somniorum et furoris reliquit; Cratippus quoque
familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, eisdem rebus fidem tribuit, reliqua
divinationis genera reiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.