Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[95]
43. Quis vero non videt in optima quaque re
publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera
valuisse? quis rex umquam fuit, quis populus, qui
non uteretur praedictione divina? neque solum in
pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius erat
certamen et discrimen salutis. omitto nostros, qui
nihil in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi
externa videamus: namque et Athenienses omnibus
semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes,
quos μάντεις vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii
regibus suis augurem assessorem dederunt, itemque
senibus (sic enim consilium publicum appellant)
augurem interesse voluerunt, iidemque de rebus
maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab
Hammone aut a Dodona petebant.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.