Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[124]
illud tamen eius
philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum
impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo
se dixit mori; neque enim domo egredienti neque
illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti
signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali
alicuius impendentis datum.
55. Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant
eos, qui aut arte aut coniectura divinare videantur,
esse tamen divinationem; homines autem, ut in
ceteris artibus, sic in hac posse falli. Potest accidere,
ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum,
potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi
contrarium. mihi autem ad hoc, de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora
divine praesensa et praedicta reperiri.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.