Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
gentem quidem nullam video neque tam humanam
atque doctam neque tam immanem atque barbaram,
quae non significari futura et a quibusdam intellegi
praedicique posse censeat. principio Assyrii, ut
ab ultimis auctoritatem repetam, propter planitiem
magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum
caelum ex omni parte patens atque apertum intue-
[p. 224]
rentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur
memoriae prodiderunt. qua in natione Chaldaei,
non ex artis sed ex gentis vocabulo nominati,
diuturna observatione siderum scientiam putantur
effecisse, ut praedici posset quid cuique eventurum
et quo quisque fato natus esset.
eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti
putantur. Cilicum autem et Pisidarum gens et his
finitima Pamphylia, quibus nationibus praefuimus
ipsi, volatibus avium cantibusque certissimis signis
declarari res futuras putant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.