This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
quibus lavari iam coeperat votum
esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis,
quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et
cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem
putidissimam eius iactationem1 licuit effugere; nam nihil melius esse
dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde
ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et
coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam[p. 144]
eius intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et
gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut restrictis manibus anulos de
pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post terga flectere et pedum
extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod
Trimalchioni vaporabatur,2 descendimus.
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat
lautitias suas3
ita ut supra lucernas ... aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas
argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam
fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et usque
in lucem cenemus.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.