This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei
mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem
poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem sufficeret largior scaena,
id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non
mehercules penam istam differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem.
Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes, et
quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum
deum matrem pro fide sua reddituram” ...
“Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere? Facite ergo
me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare nihil
auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba Eumolpi
sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud
Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladia[p. 248] tores domino corpora
animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum serviliter ficti
dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem
ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne
aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret.
Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium
amiserit; nec illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere
dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis
nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse
sparsam, ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo,
ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam damnet;
loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem;
sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque
aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret
dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent.
His ita ordinatis, “quod belle feliciterque eveniret” precati deos viam
ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax,
detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus
affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid
vos” inquit “iumen[p. 250] tum me putatis esse aut lapidariam
navem? Hominis operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam
si pauperem pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde
altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat
contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.