This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
Nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam
repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego
exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. Nec minus
reliqui convivae mirantes erexere vultus, expectantes quid novi de caelo
nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa
videlicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum
alabastris unguenti pendebant. Dum haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad
mensam ... iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium
Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas
sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum
remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima
vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os1 molestus umor ac[p. 112]
cidere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum,
consurreximus altius et “Augusto, patri patriae, feliciter” diximus.
Quibusdam tamen etiam post hane venerationem poma rapientibus et ipsi2 mappas implevimus, ego
praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum.
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares
bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens “dii
propitii” clamabat.
Aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucrionem3 vocari. Nos etiam veram
imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.