This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit,
Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et “Vinum” inquit “si
non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo,
sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non
novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere
agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed
narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego
etiam1 si causas non
ago, in domusionem2 tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum,
II3 bybliothecas
habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim
declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives
inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?”
“Urbane” inquit Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim
Trimalchio Hoc “inquit si factum est, controversia non est; si factum non est,
nihil est.” Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus,
“Rogo” inquit “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim
aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem
forcipe4
extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis
ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere,[p. 86] et cum illi pueri
dicerent: σίβυλλα, τί θέλεις; respondebat
illa: ἀποθανεῖν θέλω.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.